Hľadaný výraz: Jn 8,12-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”. 13 Dixerunt ergo ei pharisaei: “ Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum ”. 14 Respondit Iesus et dixit eis: “ Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15 Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam. 16 Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater. 17 Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18 Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ”. 19 Dicebant ergo ei: “ Ubi est Pater tuus? ”. Respondit Iesus: “ Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis ”. 20 Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.

1

mail   print   facebook   twitter